Hugo de Sancto Caro

<58.624b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Ioannem>

marg.| {6. 277vb} Hic 1   est Ioannes etc.  Iste Prologus Hieronymi dividitur in sex partes. In prima commendat Ioannem a multis gratiis, quas a Deo accepit. In secunda commendat eundem ab excellentia Intelligentie et scripture sue, que a verbi Divinitate et eternitate incepit, ibi. Denique manifestans etc. In tertia parte determinat Hieronymus: locum, ubi Ioannes scripsit Evangelium suum et ordinem scribendi secundum hunc in omnibus libris suis, ibi. Hoc autem Evangelium scripsit In quarta parte ostendit Hieronymus: prerogativam Ioannis in exitu a corpore respectu aliorum, qui omnes per passionem exierunt a corpore, ipse autem absque dolore, ibi. Et hic est Ioannes etc. In quinta determinat, quando scripsit hoc Evangelium Ioannes, scilicet post omnes alios Evangelistas et post reditum de exilio, ibi: Tamen post omnes etc. In sexta ostendit, quare ipse non exposuit hoc Evangelium et ordinem eius ad alios libros Ioannis, ibi. Quorum tamen etc. Commendat ergo Hieronymus: Ioannem: Primo a nomine, secundo ab officio, tertio a dignitate, quarto a virginitate. Dicit ergo:
1 Hic] Eiusdem Reverendissi Patris, Domini Hugonis Cardinalis etc. Prologi Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Ioannem expositio praem. Ed1703
marg.| {a} Hic est Ioannes Hic, qui scripsit hoc Evangelium.
marg.| {b} Est Ioannes id est in quo est gratia, non solum generalis, que gratum facit Deo ; sed specialis, qua familiarior fuit Christi, immo et singularis: quia virgo Virginem custodiendam suscepit et supra pectus Domini in cena recubuit, ubi pre ceteris aquam scientie preeminentis de ipso fonte potavit.
marg.| {c} Evangelista id est officium scribendi hoc Evangelium habens.
marg.| {d} Unus ex Discipulis Domini. Hic commendatur a dignitate et comitatu. Dignitas enim magna est esse Discipulum Christi ; quem tamen Iudei et multi etiam Christiani renuunt. Unde infra 9.f. Tu discipulus illius sis ; nos autem Moysi Discipuli sumus.
marg.| {e} Qui Virgo electus a Deo est Hic laudatur prerogativa virginitatis. Et potest diversimode legi. Primo sic: {6. 278ra} Qui existens virgo Ita quod virginitas fuit aliqua ratio electionis temporalis. Et hoc dico: quia electio predestinationis nec causam habet, nec rationem ; temporalis vero potest aliquam rationem habere, sicut diximus virginitatem, vel aliquid tale, propter quod aliquis est idoneus, ut eligatur in discipulatum: vel potest notari tantum concomitantia virginitatis et electionis: non causa, vel ratio. Vel potest sic legi, qui electus a Deo eterna, vel temporali electione virgo id est ut permaneret virgo. Et hoc modo electio causa est virginitatis. Et hec expositio magis consonat ei, quod sequitur.
marg.| {a} Quem scilicet Ioannem.
marg.| {b} De nuptiis volentem nubere vocavit Deus Christus scilicet interiori et exteriori vocatione, homo exterius, Deus interius vocavit. Dicuntur autem dupliciter nuptie, sicut vult. Augustinus in libro de bono coniugali. Primo modo dicuntur nuptie contractus per verba de presenti ante carnalem copulam celebratus. Secundo modo dicuntur nuptie festum, sive convivium, quod post contractum et ante copulam celebrant coniugati. Hoc ultimo modo sumuntur hic nuptie. Unde dicunt quidam, quod Ioannes fuit sponsus nuptiarum, de quibus dicitur infra 2.a. Nuptie facte sunt in Chana Galilee. Sed hoc non est authenticum. Sed si hoc, quomodo fuit virginitas eius ratio, vel causa sue electionis in discipulatum ? Dicimus, quod pie potest credi, quod Ioannes ita nupsit, sicut B. Virgo, scilicet commendans Deo suam virginitatem: quod satis videtur per hoc, quod Christus sibi B. Virginem commendavit. Decens enim erat, ut similis similem in virginitate et voto custodiret et ita non solum virginitas carnis fuit occasio sue vocationis ; sed virginitas carnis coniuncta voto mentis, tamen sub pia conditione. Sed tunc oritur questio, utrum Ioannes habeat aureolam virginum, vel amiserit nubendo, vel nubere volendo. Et videtur: quod sic, quia si voluit nubere, corruptus fuit mente et constat, quod aureola non debetur soli integritati carnis, se mentis et carnis. Sed contra. Ergo eadem ratione, nec B. Virgo habet aureolam ? Respondeo. Aureola virginum nihil aliud est, quam gloria de incorruptione, sive integritate carnis et finali integritate mentis, secundum quam membrum capiti assimilatur excellenti similitudine. Unde credimus, quod Ioannes si corruptus fuisset mente, etiam corruptione vitii, nullo modo verum est, si penitens decederet cum finali continentia, mentis coniuncta carnis integritati haberet aureolam. Penitentia enim integrum restituit et reparat statum mentis: integritas autem carnis irreparabilis est, ut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate, ad id ergo, quod obiicitur, quod aureola non debetur soli integritati carnis, sed carnis et mentis, dicimus: quod Ioannes utramque habuit, licet integritatem mentis aliquando amiserit ; sed illa tamen per penitentiam fuit postea reparata.
marg.| {c} Cui Ioan ni scilicet.
marg.| {d} Datur a Do mino.
marg.| {e} Duplex testimonium virginitatis dupl icis, id est mentis et carnis et utriusque excellentis.
marg.| {f} Quod et pre ceteris disc ipulis.
marg.| {g} Dilectus a Domino dicitur infr a ult. Sed tamen non expresse habetur in littera, quod pre ceteris fuerit dilectus. Sed ex hoc coniicitur, quod sepe replicatur. Hic est discipulus, quem diligebat Iesus. Sed contra hoc videtur esse quedam Glossa super illud infra 21.d. Simon Ioannis diligis me plus his ? Dicit enim Glossa Interrogat Dominus, quod sciebat. Ergo Petrus plus diligebat Iesum, ergo plus diligebatur: quia tantum, vel plus diligit Dominus, quantum diligitur. Iuxta illud Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
marg.| Item cum dicitur: Deus diligit, verbum diligendi significat divinam essentiam et connotat effectum in creatura. Sed constat, quod divina essentia non recipit magis, vel minus ; ergo ex illa parte non est distinguere inter dilectionem Ioannis et Petri: ergo est ex parte effectus connotati: sed effectus ille est gratia, que fuit maior in Petro, quia plus dilexit ; ergo et Deus plus dilexit eum. Solutio: Ad hoc dicimus, quod revera ex parte Dei nulla est intensio, vel remissio dilectionis, sed ex parte connotati.
marg.| {6. 278rb} Unde dicunt quidam, quod Petrus plus diligebatur a Christo, quia maiorem gratiam habuit, sed Ioannes familiarius diligebatur a Domino, quia maiorem familiaritatem Christus ei exhibuit, unde et supra pectus eius recubuit. Alii dicunt quod Petrus plus diligebat Iesum et melior fuit: et Ioannes plus diligebatur et felicior fuit. Alii dicunt quod Petrus et Ioannes equaliter diligebant et diligebantur. Et quod dicitur Petrus plus diligere et Ioannes plus diligi, refertur ad duas vitas per illos designatas, quarum altera, id est activa per Petrum designata ferventius diligit, cupiens liberari a curis et miseriis, quibus implicatur, altera vero, id est contemplativa per Ioannem designata plus diligitur: quia status dignior et melior secundum actualem boni participationem. Aliter etiam posset dici. Nam cum dicitur: Deus diligit Petrum, sensus est, Petrus habet gratiam Dei, que est effectus, vel signum increate dilectionis, a qua est. Est autem gratia duplex. Una ad opera active, altera ad opera contemplative et utraque manifestat increatam dilectionem. Gratia movens ad opera active excellit in dilectione proximi, quod est diligere Deum in imagine sua et potest esse magis meritorium. Et hanc habuit Petrus: Unde dictum est tertio. Pasce agnos meos. Infra 21.e.
marg.| Item gratia movens ad opera contemplative, excellit in dilectione Dei in se, que est gratia dignior, quia materia eius dignior est: Et hec magis expressum signum est dilectionis increate, hanc habuit Ioannes. Et ita quoad primam gratiam plus diligebatur Petrus et plus diligebat, id est ardentius: quoad secundam plus diligebatur Ioannes et plus diligebat, id est dulcius et suavius. Et sumitur hec Glossa ab Augustino super Gn. 4. lib. Sequitur.
marg.| {h} Et huic scilicet Ioanni Deus Christus, scilicet.
marg.| {i} Pendens in Cruce Matrem suam commendavit spec ialiter custodiendam. Infra 19.e.
marg.| {k} Ut Virginem virgo servaret Hoc enim fuit conveniens, ut Virginem, quam Magister virgo servaverat, id est Iesus, discipulus virgo servaret, id est Ioannes. Unde coniicitur, quod Ioannes conveniebat cum B. Virgine et in voto virginitatis, ut esset omnimoda convenientia inter virginem custodientem. Et hoc non asserimus, quia non invenitur in dictis Sanctorum. Potest etiam sic intelligi. Ut virgo Virginem servaret mutua custodia, Mater Virgo Discipulum virginem: et Discipulus virgo Virginem Matrem. Et hoc satis consonat verbis Domini, qui dixit. Infra 19.e. Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit Discipulo, ecce Mater tua. Sequitur.
marg.| {l} Denique manifestans Hec est secunda pars Prologi, ubi Hieronymus commendat Ioannem ab excellentia sapientie et Scripture. Et tangit tria, que ponuntur in textu Evangelii: eternam generationem verbi et temporalem et significationem miraculi de mutatione aque in vinum et per consequens aliorum miraculorum. Dicit ergo Denique Ioannes.
marg.| {m} Manifestans ex m odo scribendi et ex natura materie.
marg.| {n} In Evangelio quod ipse scripsit. Quid manifestans ?
marg.| {o} Quod ipse erat id est qualis ipse erat, id est cuius animalis figuram ipse gerebat de illis, que vidit Ez. 1.b. Et ipsemet. Apc. 4.c. Statim enim in principio libri loquitur Ioannes de Sole eterno: per quod patet, quod per Aquilam figuratur, que irreverberato intuitu respicit radios Solares. Vel sic.
marg.| {m} Manifestans in Evangelio, quod ipse erat id est qualis ipse erat, scilicet incorruptus carne et mente.
marg.| {p} Incorruptibilis verbi opus inchoans Per hoc enim, quod Ioannes incepit Evangelium de Christo ex illa parte, ubi omnino incorruptibilis est, ostendit, quod et ipse incorruptus erat. Et per hoc, quod dicit Incorruptibilis verbi confundit errorem Arrii, qui dicebat Christum puram creaturam et corruptibilem simpliciter.
marg.| {q} Solus Ioan nes inter quatuor Evangelistas.
marg.| {t} Testatur Verbum ab e terno a patre genitum.
marg.| {r} Carnem factum esse id est hominem testatur, supple.
marg.| {s} Nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur id est testatur lumen, id est Christum in mundo docentem: nec esse comprehensum, id est receptum, a tenebris, id est a {6. 278va} tenebrosis Iudeis.
marg.| {a} Primum signum eoru m, que publice fecit, postquam cepit predicare.
marg.| {b} Ponens quod non alii:
marg.| {c} Quod in nuptiis fecit Dominus Infra 2.b.
marg.| {d} Ostendens Domi nus, scilicet in illo miraculo.
marg.| {e} Quod ipse erat id est quid erat, scilicet Deus. Ex ipso enim miraculo ostendit, se esse Deum. Vel sic.
marg.| {d} Ostendens ipse Ioannes.
marg.| {e} Quod ipse erat ille , ad cuius nuptias Dominus fuit invitatus.
marg.| {f} Ut legentibus Evan gelium hoc.
marg.| {g} Demonstraret Ioan nes, vel Iesus.
marg.| {h} Quod ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum debeat id est iucunditas temporalis, vel lex coniugalis, quasi dicat: In defectu vini materialis signatum fuit, quod in Ioanne, qui Dominum invitaverat, defecit lex carnalis. Et sicut in ipso defecit lex ista ; ita deficit in omnibus, qui Dominum invitant ad nuptias suas.
marg.| {i} Et veteribus sacr ificiis, vel figuris.
marg.| {k} Immutatis id est in melius mutatis.
marg.| {l} Nova omnia scilicet Evangelica Sacramenta in veteribus figurata.
marg.| {m} Que a Christo instituuntur Per se et Apostolos.
marg.| {n} Appareant Per effectum. Lv. 26.b. Novis supervenientibus vetera proiicietis.
marg.| {o} Hoc autem etc.  Tert ia pars, ubi ostendit Hieronymus: ubi et quo ordine scripsit Ioannes Evangelium suum, scilicet in Asia et ultimo inter libros suos. Unde dicit. Hoc autem Evangelium scripsit in Asia ubi ante exilium predicaverat Christum filium Dei eternum esse et incorruptibilem. Sed heretici, dum fuit in exilio, predicaverant Christum incepisse in tempore et omnino esse corruptibilem. Scripsit, dico.
marg.| {p} Postea quam in Pathmos Insula Apocalypsim scripserat Ioan nes, scilicet Pathmos est Insula, ubi Domitianus Ioannem in exilium miserat, ubi Apocalypsim vidit et scripsit propter eosdem hereticos in parte, sed mortuo Domitiano, communi decreto Senatus Romani fuit revocatus in Asiam, ubi scripsit Evangelium.
marg.| {q} Ut cui in principio Canonis incorruptibile Principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur Sens us est. Ideo scripserat Ioannes Apocalypsim, ut cui incorruptibile principium prenotatur in principio Canonis, id est in Genesi, ubi dicitur. In principio creavit Deus celum et terram. Eidem incorruptibilis finis redderetur in Apocalypsi per virginem, id est per Ioannem: Per hoc, quod dixit: Ego sum alpha et ω. principium et finis. Redderetur, inquam.
marg.| {r} Dicente Christo In h oc Apc. ult. c.
marg.| {s} Ego sum alpha et omega ] id est   principium et finis. Et per hoc non habens principium, neque finem. {t}   Et hic est Ioannes ]   Quar ta pars, ubi ostendit Hieronymus: prerogativam Ioannis per modum migrationis a seculo, quia alienus a dolore migravit ad Dominum. Dicit ergo   Et hic est Ioannes Hec coniunctio   et copu lat hanc prerogativam predictis.
marg.| {u} Qui sciens Domi ni revelatione.
marg.| {x} Supervenisse id est desuper a Deo venisse.
marg.| {y} Diem recessus sui a se culo. In hoc etiam commendatur Ioannes, quod prescivit mortem suam, quod paucis datur.
marg.| {z} Convocatis Discipulis suis quib us usque ad mediam noctem sermonem fecit.
marg.| {a} In Epheso civi tate metropoli, que est in medio Asie, ut dicit Chrysostomus
marg.| {b} Per multa signorum experimenta promens Christum id est manifestans, quia signa et miracula, que ipse Ioannes {6. 278vb} faciebat, faciebat in nomine Christi et ideo per omnia promebat Christum, vel per signa, que posuit, Christum manifestavit. Aliqui libri habent Promerens Christum sibi et aliis, quibus predicabat, qui crediderunt signis et miraculis per eum factis.
marg.| {c} Descendens fini to sermone suo ad Discipulos.
marg.| {d} In defossum sepulture sue locum ubi nihil postea inventum est, nisi manna scaturiens, ut dicitur in legenda eius.
marg.| {e} Facta, oratione pro se et populo.
marg.| {f} Positus est ad Patres, suos id est ad Angelos, quorum incorruptionem est imitatus: et ideo Patres eius fuerunt, secundum quod dicit Gregorius in moralibus. Unus quisque patrem habet, quem imitatur. Vel.
marg.| {g} Ad Patres suos id est patriarchas et Prophetas, quorum fidem et mortem imitatus est.
marg.| {h} Tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus Ex h oc, quod dicitur hic et ex illo, quod dicitur in fine libri: Sic eum volo manere. Et quia in sepulchro non inventum est corpus eius, arguunt aliqui, quod Ioannes non fuit mortuus, sed vivus translatus. Sed Glossa super illud: Sic eum volo manere, dicit aperte ipsum accepisse mortis absolutionem, quod verum est, sed sine dolore. Conveniens enim fuit, ut cui non fuerat dominata concupiscentia, que mortem induxit, non dominaretur effectus concupiscentie, id est dolor mortis. Sed eadem ratione, immo fortiori, Christus alienus fuit a dolore mortis, quia magis fuit extraneus ab omni corruptione. Sed dicimus, quod incorruptio non fuit causa immunitatis a dolore, sed voluntas Domini, qui ipsum Ioannem a dolore mortis immunem fecit in laudem virginitatis: et pro nobis dolorem mortis Dominus sustinuit in nostram redemptionem. Unde Is. 53.b. Dolores nostros ipse tulit etc.
marg.| {i} Tamen post omnes Evangelium scripsit Quin ta pars, in qua ostendit Hieronymus: ordinem huius Evangelii ad alia Evangelia, quia ultimo fuit scriptum. Licet enim pre ceteris dilectus fuerit et tot habuerit prerogativas tamen post omnes id est alios tres Evangelistas.
marg.| {k} Evangelium scripsit istu d.
marg.| {l} Et hoc id est ultimo scribere.
marg.| {m} Virgini debebatur Non per modum obligationis, sed per modum convenientie. Bene enim conveniebat, ut qui Christo fuit familiarior et secreta ipsius plenius noverat, aliorum scripta ultimus scribendo et approbaret et omissa ab eis suppleret.
marg.| {n} Quorum tamen Sext a pars, ubi ostendit Hieronymus: quare non exposuit hoc Evangelium, nec ostendit ordinem eius ad alios libros suos, id est Apocalypsim et canonicas Epistolas. Unde dicit: Quorum tamen quasi dicat: Hieronymus: merito ita scripsit Ioannes Apocalypsim et Evangelium. Quorum tamen, vel scriptorum temporis dispositio id est ratio, vel causa, qua prius scripta fuerint.
marg.| {o} Vel librorum ordinatio id est ratio ordinationis librorum Ioannis.
marg.| {p} Ideo a nobis per singula non exponitur expr essa oratione.
marg.| {q} Ut sciendi desiderio collocato ] id est in loco tali sito, ut maiori desiderio sciendi.
marg.| {r} Et querentibus rati onem, quare Apocalypsis ultimo ponatur, cum primo fuerit scripta: et Evangelium prius, cum ultimo fuerit scriptum.
marg.| {s} Fructus laboris habi ti in querendo hanc rationem.
marg.| {t} Et Deo magisterii doctrina servetur cuiu s solius est occulta revelare, quasi dicat: Hieronymus: non volui assignare rationem, quare Ioannes ultimo inter Evangelistas scripserit: et quare libri sui ita ordinentur, ut Apocalypsis ultimo ponatur et Evangelium {6. 279ra} prius, cum, alius fuerit ordo in scribendo, duplici ratione. Primo, ut studens in querendo moveretur. Secundo, ut omnium occultorum magisterium soli Deo tribueretur. Sed quis est ille locus, ubi sciendi desiderium collocatur ? Respondeo. Hieronymus: posuit ea, quorum ratio debet haberi et non dixit, que sit ratio et per hoc legentis desiderium provocatur amplius ad querendum, quam si posita esset. Unaqueque enim virium anime movetur naturaliter in suum obiectum, verbi gratia. Rationabilis in verum, concupiscibilis in bonum, irascibilis in arduum: et quanto suum obiectum magis fuerit in alto, tanto vehementius accenditur, ut moveatur in illud. Et ita cum Hieronymus: dixerit hoc habere rationem et non posuerit eam, quasi in loco altiori collocavit et ideo rationabilis vehementiori desiderio movetur, ut rationem hanc inveniat. Tres Glosse ponuntur in libro super hunc prologum. Prima exponit illud. Quod ipse erat. Secunda exponit, quare vinum nuptiarum defecit. Tertia exponit illud: Et hic est Ioannes etc.
marg.| Explicit Expositio Prologi Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Ioannem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_Prol.624b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Ioannem)

Notes :